TAJAHA

TAJAHA
TAJAHA
Calipha Arabum seu Saracenorum secundum quosdam XLV. successit Motyae, de quo ac eius decessoribus vide aliquid supra, voce Imprael. Regnavit annum 1. exstinctus A. C. 1013. Quô tempore Caliphae solo nomine praefuerunt, aliis regna et provincias Persici Imperii tenentibus. Ei successerunt, Kader, mortuus A. C. 1032. Alkalem, et Abuiafar, mortuus A. C. 1074. Almoktady, mortuus A. C. 1089. Almostancer I. mortuus A. C. 1129. Almostarched, mortuus A. C. 1136. Rached, mortuus A. C. 1139. Almoctati, mortuus A. C. 1161. Almostanget, mortuus A. C. 1171. Almostanzyll, mortuus A. C. 1180. et Nazer-Ladin, sub quibus Tartari saepius, praecipue sub ultimo, Persicas provincias mire depraedati, ut et succeslores eius, Altaher, mortui A. C. 1226. et 1227. victi sunt ab Almostancero III. penultimo Calipha, de quo vide supra,

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”